Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/25

Fuit in emendando quaedam difficultas
xvii
PROLEGOMENA


redimitum est diademate, argentea cruce distincto, cuius in praesens pauca supersunt vestigia. Nudis pedibus suppedaneum premit, rubraque talari tunica corpori adstricta praecingitur cum pallio violacei coloris superimposito, quod a laevo humero pendens circa corpus volvitur. Latinorum more episcoporum elata dextera manu videtur benedicere, sinistra autem manu, eodem cooperta amictu, clausum volumen auro insignitum sustinet. Duo alati angeli, duplici talari veste induti, altera subobscura, altera albiduli coloris, in capite aurati nimbi ornamentum habentes, se ad salvatoris utrumque latus excalceati curvato paulisper corpore prosternunt venerabundi manibusque argenteos baculos gestantes. Circa circulum, in quattuor pictae tabulae angulis, quattuor repraesentantur evangelistae cum propriis symbolis, pedibus stantes nudis, veste ac chlamyde induti versicolori ac nimbo caput redimiti. Sanctorum insuper evangeliorum volumen variis positionibus prae manibus habentes se invicem intuentur.


X.


  Dicendum est quae ratio sit inter Laurentianum codicem et editionem nostram.
  Ordinem singulorum librorum cum prologis, praefationibus, argumentis, capitulis, accurate expressimus quemadmodum in codice est, nisi quod epistulae ad Ephesios, ad Colossenses et ad Thessalonicenses secunda in codice argumenta capitulis postposita habent.
  Porro inscriptiones et subscriptiones ex codice transscriptas dedimus, exceptis his. Et evangelia et praefationes evangeliorum praepositum habere solent incipit. Evangeliis haec subscripta sunt explicit evangelium secundum mattheum: explicit evangelium secundum marcum: explicit evangelium secundum lucam: explicit evangelium secundum iohannem. Capitulis evangelii secundum Lucam hic est titulus item indicia sive capitula lectionum evangelii secundum lucam. Praeterea quicquid harum rerum siugulare est, ut titulus libri actuum apostolorum non textui sed capitulis praepositus, ut quod apocalypsis nihil tituli habet, item quod prior epistula ad Timotheum nec in argumenti inscriptione nec in libri titulo numerum appositum habet, id omne ex codice in editionem nostram transiit.
  Pertinent huc etiam notae eiusmodi ut feliciter qui legis: deo gratias amen, quas subscriptionibus additas ab editione nostra abesse noluimus. Praeterea vero principio evangelii Matthaei praeposita est invocatio christe fave. Item capitulis actuum apostolorum subscriptum est ΘЄΩ ΚΑΡЄ.

c