carceris et educens eos dixit 20Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius. 21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel, et miserunt in carcerem ut adducerentur. 22Cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt 23dicentes Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas, aperientes autem neminem intus invenimus. 24Ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. 25Adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum. 26Tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi: timebant enim populum, ne lapidarentur: 27et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio, et interrogavit eos princeps sacerdotum 28dicens Praecipiendo praecipimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce repletis Hierusalem doctrina vestra, et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. 29Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt Oboedire oportet deo magis quam hominibus. 30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno 31hunc deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum. 32 Et nos testes sumus horum verborum, et spiritus sanctus quem dedit deus omnibus oboedientibus sibi. 33Haec cum audissent, dissecabantur et cogitabant interficere illos. 34Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri, 35dixitque ad illos Viri Israhelitae, adtendite vobis super hominibus istis, quid acturi sitis. 36Ante enim hos dies extitit Theodas dicens esse se aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes qui credebant ei dissipati sunt, et redactus est ad nihilum. 37Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt. 38Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; 39si vero ex deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi, 40et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati: 42omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Iesum Christum.