Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/248

Haec pagina emendata est
194
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

quisquam egens erat inter illos: quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant 35et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites, Cyprius genere, 37cum haberet agrum, vendidit illum et attulit pretium et posuit ante pedes apostolorum.

V.

1Vir autem quidam nomine Annanias cum Saphira uxore sua vendidit agrum, 2et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. 3Dixit autem Petrus Annania, cur temtavit satanas cor tuum, mentire te spiritui sancto et fraudares de pretio agri? 4Nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed deo. 5Audiens autem Annanias haec verba cecidit et expiravit. Et factus est timor magnus in omnes qui audierant: 6surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt eum. 7Factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor eius nesciens quod factum fuerat introiit. 8Respondens autem ei Petrus Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit Etiam tanti. 9Petrus autem ad eam Quid utique convenit vobis temtare spiritum domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit: intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam, et extulerunt et sepelierunt ad virum suum. 11Et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierant haec. 12Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe: et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis; 13ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis, sed magnificabat eos populus: 14magis autem augebatur credentium in domino multitudo virorum ac mulierum, 15ita ut in plateis eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum, et liberabantur ab infirmitate. 16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem, adferentes egros et vexatos ab spiritibus inmundis; qui curabantur omnes. 17Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant, quae est heresis Sadducaeorum, repleti sunt zelo 18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica. 19Angelus autem domini per noctem aperiens ianuas

IV, 35 — V, 19.