Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/247

Haec pagina emendata est
193
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

mortuis, in hoc iste adstat coram vobis sanus. 11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. 12Et non est in aliquo alio salus: nec enim nomen est aliud sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. 13Videntes autem Petri constantiam et Iohannis, conperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuissent, 14hominemque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere, et conferebant ad invicem 16dicentes Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Hierusalem manifestum est, et non possumus negare: 17sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. 19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos Si iustum est in conspectu dei vos potius audire quam deum, iudicate: 20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. 21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat: 22annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum fuerat signum istud sanitatis. 23Dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad deum et dixerunt Domine, tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt, 25qui spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? 26adsteterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. 27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel, 28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri. 29Et nunc, domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30in eo quod manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu. 31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et repleti sunt omnes sancto spiritu, et loquebantur verbum dei cum fiducia. 32Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebant, sed erant illis omnia communia. 33Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi domini, et gratia magna erat in omnibus illis. 34Neque enim

IV, 11 — 34.


25