Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/245

Haec pagina emendata est
191
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

vestris et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit dominus deus noster. 40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos dicens Salvamini a generatione ista prava. 41Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt, et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia: 42erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus. 43Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem, et metus erat magnus in universis. 44Omnes enim qui credebant erant pariter et habebant omnia communia, 45possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat: 46cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domus panem, sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, 47conlaudantes deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum.

III.

1Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. 2Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur speciosa, ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum. 3Is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templo, rogabat ut elemosynam acciperet. 4Intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit Respice in nos. 5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6Petrus autem dixit Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi dabo. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. 7Et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae , 8et exiliens stetit, et ambulabat, et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans dominum. 9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem deum: 10cognoscebant autem illum, quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. 11Cum tenerent autem Petrum et Iohannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes. 12Videns autem Petrus respondit ad populum Viri Israhelitae, quid ammiramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? 13Deus Abraham deus Isaac et deus Iacob, deus patrum nostrorum, glorificavit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo

II, 40 — III, 13.