Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/243

Fuit in emendando quaedam difficultas
189
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. 18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius: 19et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemac, hoc est ager sanguinis. 20Scriptum est enim in libro psalmorum Fiat habitatio eius deserta. et non sit qui inhabitet in ea et Episcopatum eius accipiat alter. 21Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Iesus, 22incipiens a baptismate lohannis usque in diem qua adsumtus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. 23Et statuerunt duos, Ioseph qui vocatur Barsabba, qui cognominatus est Iustus, et Mathiam. 24Et orantes dixerunt Tu domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum. 26Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et adnumeratus est cum undecim apostolis.

II.

1Et cum complerentur dies pentecosten, erant omnes pariter in eodem loco. 2Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, 3et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, 4et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. 5Erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est: 6facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes Nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt? 8et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus, 9Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, 10Frygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, 11Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia dei? 12Stupebant autem omnes et mirabautur ad invicem dicentes Quidnam vult esse? 13Alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti. 14Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis Viri Iudaei et qui habitatis Hierusalem universi. hoc vobis notum sit, et auribus

I, 18 — II, 14.