Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/241

Fuit in emendando quaedam difficultas
187
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

LI. Ubi temtaverunt quidam de circueuntibus Iudaeis spiritus malos in nomine domini Iesu eicere et confusi sunt.
LII. Ubi Demetrius faciens aedes argenteas Deanae.
LIII. Ubi Paulus vale faciens discipulis profectus est Macedonia, et ubi puerum qui somno gravi per fenestram ceciderat mortuum resuscitavit.
LIIII. Ubi Paulus per navigium circuiens VIIII civitates venit in domum Philippi evangelistae, cui erant filiae IIII prophetantes.
LV. Ubi prophetavit Agabus Paulo quod in Hierusalem persecutionem a Iudaeis pateretur pro Christo.
LVI. Ubi Paulus Hierusalem ascendit, deinde Hierosolymam ad fratres.
LVII. Ubi Paulus purificans se intravit templum et Iudaei iniecerunt in eum manus, et exposuit illis Paulus quomodo vocasset eum dominus Christus et baptizasset eum Annanias.
LVIII. Ubi quaerebant Iudaei occidere Paulum et dixit se civem romanum esse.
LIX. Ubi Paulus maledixit Annaniam principem eo quod percusserit maxillam eius, et insidias Iudaeorum ut Paulum occiderent.
LX. Et ubi Claudus Lysias scripsit Felici praesidi Caesarea et commendat Paulum.
LXI. Ubi milites secundum praeceptum duxerunt Paulum Caesaream.
LXII. Ubi post V dies ascendit Annanias princeps ut accusarent Paulum Caesari Felici.
LXIII. Ubi Felix Caesar distulit accusationes illorum.
LXIIII. Item ubi Festus Agrippae regi rationem de Paulo reddit eo quod a Iudaeis accusaretur.
LXV. Agrippa rex ait Paulo Loquere pro te, et Paulus dicit rationem.
LXVI. Ubi Festus ait Insanis Paule.
LXVII. Ubi datus est Paulus cuidam centurioni nomine Iulio in custodiam, qui et navigavit cum eo.
LXVIII. De afflictione Pauli et centurionis qui cum eo erat, ieiunantes in navigio.
LXIX. Ubi Paulus viperam de igne manu pendentem protraxit et barbari putabant eum homicidam esse, et ubi patrem Publi febribus sanavit.
LXX. Ubi Paulus iterum navigans per Alexandrinam venit Roma, ubi mansit adductum.

24