Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/237

Haec pagina emendata est
183
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

quos prendistis nunc. 11 (222, 9.)Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus: et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 (223, 9.)Dicit eis Iesus Venite prandete. (224, 10.)Et nemo audebat discumbentium interrogare eum Tu quis es? scientes quia dominus esset. 13 (225, 9.)Et venit Iesus et accepit panem et dat eis, et piscem similiter. 14 (226, 10.)Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum resurrexisset a mortuis. 15Cum ergo prandissent, (227, 9.)dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis, diligis me plus his? Dicit ei Etiam domine, tu scis quia amo te. Dicit ei Pasce agnos meos. 16 (228, 10.)Dicit ei iterum Simon Iohannis, diligis me? Ait illi Etiam domine, tu scis quia amo te. (229, 9.)Dicit ei Pasce agnos meos. 17 (230, 10.)Dicit ei tertio Simon Iohannis, amas me? Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio Amas me? dicit ei Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. (231, 9.)Dicit ei Pasce oves meas. 18 (232, 10.)Amen amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. 19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei Sequere me. 20Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine, quis est qui tradit te? 21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu Domine, hic autem quid? 22Dicit ei Iesus Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. 23Exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus Non moritur, sed Sic eum volo manere donec venio, quid ad te? 24Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium eius. 25Sunt autem et alia multa quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Amen.

EXPLICIT