Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/235

Haec pagina emendata est
181
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

murrae et aloes quasi libras centum. 40 (208, 1.)Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat: 42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

XX.

1 (209, 1.)Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et videt lapidem sublatum a monumento. 2 (210, 10.)Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium, discipulum quem amabat Iesus, et dicit eis Tulerunt dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum 4currebant autem duo simul: et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum, 5et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum, et videt linteamina posita, 7et sudarium quod fuerat supra caput eius non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. 9Nondum enim sciebat scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. 10Abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. 11 (211, 1.)Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum, 12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 (212, 10.)Dicunt ei illi Mulier, quid ploras? Dicit eis quia tulerunt dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. 14Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et videt Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est. 15Dicit ei Iesus Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16Dicit ei Iesus Maria. Conversa illa dicit ei Rabboni, quod dicitur magister. 17Dicit ei Iesus Noli me tangere: nondum enim ascendi ad patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum et deum meum et deum vestrum. 18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi dominum, et haec dixit mihi. 19 (213, 9.)Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit

XIX, 40 — XX, 19.