regem nisi Caesarem. 16 (196, 1.)Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. (197, 1.)Susceperunt autem Iesum et duxerunt, 17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur calvariae locum, hebraice Golgotha, 18ubi eum crucifixerunt, (198, 1.)et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19 (199, 1.)Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem: erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. 16 (200, 10.)Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus, et erat scriptum hebraice graece et latine. 21Dicebant ergo pontifices Noli scribere Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit Rex sum Iudaeorum. 22Respondit Pilatus Quod scripsi, scripsi. 23 (201, 1.)Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, de super contexta per totum: 24dixerunt ergo ad invicem Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut scriptura impleatur dicens Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt: 25 (202, 10.)stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit discipulo Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 (203, 4.)Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dicit Sitio. 29Vas ergo positum erat aceto plenum: illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. 30 (204, 1.)Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. 31 (203, 10.)Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangereutur eorum crura et tollerentur. 32Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo: 33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. 36Facta sunt enim haec ut scriptura impleatur Os non comminuetis ex eo. 37Et iterum alia scriptura dicit Videbunt in quem transfixerunt, 38 (206, 1.)Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu: et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu: 39 (207, 10.)venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/234
Haec pagina emendata est
180
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM
XIX, 16 — 39.