Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/233

Haec pagina emendata est
179
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

meum non est de mundo hoc: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis: nunc autem meum regnum non est hinc. 37 (180, 1.)Dixit itaque ei Pilatus Ergo rex es tu? Respondit Iesus Tu dicis, quia rex sum ego. (181, 10.)Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate audit meam vocem. 38Dicit ei Pilatus Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos (182, 9.)et dicit eis Ego nullam invenio in eo causam. 39 (183, 4.)Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? 40 (184, 1.)Clamaverunt rursum omnes dicentes Non hunc sed Barabban. Erat autem Barabbas latro.

XIX.

1 (185, 4.)Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, 2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum, 3et veniebant ad eum et dicebant Have rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. 4 (186, 9.)Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. 5 (187, 4.)Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis Ecce homo. 6 (188, 1.)Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes Crucifige, crucifige. (189, 10.)Dicit eis Pilatus Accipite eum vos et crucifigite: (190, 9.)ego enim non invenio in eo causam. 7 (191, 10.)Responderunt ei Iudaei Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. 8 (192, 4.)Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. 10 (193, 10.)Dicit ergo ei Pilatus Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? 11Respondit Iesus Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum de super: propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. 12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum: Iudaei autem clamabant dicentes Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. 13Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus , hebraice autem Gabbatha. 14Erat autem parasceve paschae, hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis Ecce rex vester. 14 (194, 1.)Illi autem clamabant Tolle tolle, crucifige eum. (195, 10.)Dixit eis Pilatus Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices Non habemus

XVIII, 37 — XIX, 15.


23*