Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/232

Haec pagina emendata est
178
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

Petro Mitte gladium in vaginam: calicem quem dedit mihi pater, non bibam illam? 12 (162, 1.)Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum, 13 (163, 10.)et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiaphae, qui erat pontifex anni illius: 14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo. 15 (164, 4.)Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus: (165, 10.)discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis, 16 (166, 1.)Petrus autem stabat ad ostium foris. (167, 10.)Exivit ergo discipulus ille qui erat notus pontifici et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. 17 (168, 1.)Dicit ergo Petro ancilla ostiaria Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille Non sum. 12 (169, 10.)Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant: erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. 19Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis et de doctrina eius. 20 (170, 1.)Respondit ei Iesus Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 (171, 10.)Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. 22 (172, 1.)Haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens Sic respondis pontifici? 23 (173, 10.)Respondit ei Iesus Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? 24 (174, 1.)Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem. 25 (175, 1.)Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille et dixit Non sum. 26Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam Nonne ego te vidi in horto cura illo? 27Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. 28 (176, 1.)Adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium: erat autem mane: 12 (177, 10.)et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur sed manducarent pascha. 29Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit Quam accusationem adfertis adversus hominem hunc? 30Responderunt et dixerunt ei Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31Dixit ergo eis Pilatus Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo Iudaei Nobis non licet interficere quemquam. 32Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. 33 (178, 1.)Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum et dixit ei Tu es rex Iudaeorum? 34 (179, 10.)Et respondit Iesus A temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? 35Respondit Pilatus Numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36Respondit Iesus Regnum

XVIII, 12 — 36.