Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/228

Haec pagina emendata est
174
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

XV.

1Ego sum vitis vera, et pater meus agricola est. 2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus adferat. 3Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis: 4manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multurm quia sine me nihil potestis facere. 6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit, et colligent eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 (133, 4.)Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis et fiet vobis. 8 (134, 10.)In hoc clarificatus est pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. 9Sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. 10Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11Haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur. 12Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. 13 (135, 4.)Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 (136, 10.)Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. 15Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis. 16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat, (137, 4.)ut quodcumque petieritis patrem in nomine meo det vobis. 17 (138, 10.)Haec mando vobis ut diligatis invicem. 18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 (139, 3.)Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis Non est servus maior domino suo: (140, 10.)si me persecuti sunt, et vos persequentur, si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 (141, 10.)Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, (142, 3.)quia nesciunt eum qui misit me. 22 (143, 10.)Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 (144, 1.)Qui me odit, et patrem meum odit. 24 (145, 10.)Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt et oderunt et me et patrem meum. 25Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est

XV, 1 — 25.