Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/227

Haec pagina emendata est
173
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

nisi per me. 7Si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis: et a modo cognoscitis eum et vidistis eum. 8Dicit ei Philippus Domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. 9Dicit ei Iesus Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui vidit me, vidit et patrem: quomodo tu dicis Ostende nobis patrem? 10Non creditis quia ego in patre et pater in me est? Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor: pater autem in me manens, ipse facit opera. 11Non creditis quia ego in patre et pater in me est? 12Alioquin propter opera ipsa credite. Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet, quia ego ad patrem vado, 13 (128, 4.)et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in filio. 14Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. 15Si diligitis me, mandata mea servate. 16Et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, 17spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. 18Non relinquam vos orfanos, veniam ad vos. 19Adhuc modicum et mundus me iam non videt: vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. 20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in patre meo et vos in me et ego in vobis. 21Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: (129, 1.)qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum.

22 (130, 10.)Dicit ei Iudas, non ille Scariotis Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo? 23Respondit Iesus et dixit ei Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus; 24qui non diligit me, sermones meos non servat: (131, 1.)et sermonem quem audistis , non est meus, sed eius qui me misit patris. 25Haec locutus sum vobis apud vos manens: 26 (132, 10.)paracletus autem, spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. 27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28Audistis quia ego dixi vobis Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad patrem, quia pater maior me est. 29Et nunc dixi vobis prius quam fiat, ut cum factum fuerit credatis. 30Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam , 31sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio. Surgite, eamus hinc.

XIV, 7 — 31.