Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/226

Haec pagina emendata est
172
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

rmanducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19A modo dico vobis prius quam fiat, ut credatis cum factum fuerit quia ego sum. 20 (120, 1.)Amen amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. 21 (121, 4.)Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me. 22 (122, 1.)Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hesitantes de quo diceret. 23 (123, 1.)Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: 24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei Quis est de quo dicit? 25ltaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei Domine, quis est? 26Cui respondit Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero. (124, 9.)Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scariotis. 27Et post buccellam, tunc introivit in illum satanas. (125, 10.)Dicit ei Iesus Quod facis fac citius. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei: 29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo: erat autem nox. 31Cum ergo exisset, dicit Iesus Nunc clarificatus est filius hominis, et deus clarificatus est in eo. 32Si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semet ipso, et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis Quo ego vado vos non potestis venire, et vobis dico modo. 34Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem. 35In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. 36 (126, 1.)Dicit ei Simon Petrus Domine, quo vadis? Respondit Iesus Quo ego vado non potes me modo sequi, sequeris autem postea. 37Dicit ei Petrus Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38Respondit Iesus Animam tuam pro me ponis? Amen amen dico tibi, non cantabit gallus donec me ter neges.

XIV.

1 (127, 10.)Non turbetur cor vestrum: creditis in deum, et in me credite. 2In domo patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. 3Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. 4Et quo ego vado scitis , et viam scitis. 5Dicit ei Thomas Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Dicit ei Iesus Ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad patrem

XIII, 19 — XIV, 6.