Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/222

Haec pagina emendata est
168
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21Dixit ergo Martha ad Iesum Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a deo dabit tibi. 23Dicit illi Iesus Resurget frater tuus. 24Dicit ei Martha Scio quia resurget in resurrectione in novissima die. 25Dixit ei Iesus Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet; 26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Credis hoc? 27Ait ilii Utique domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei, qui in mundum venisti. 28Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens Magister adest, vocat te. 29Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum: 30nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 13Iudaei igitur qui erant cum illa in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. 32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33lesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum, 34et dixit Ubi posuistis eum? Dicunt ei Domine, veni et vide. 35Et lacrimatus est Iesus. 36Dixerunt Iudaei Ecce quomodo amabat eum. 37Quidam autem dixerunt ex ipsis Non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur? 38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum: erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39Ait lesus Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine, iam faetet, quadriduanus enim est. 40Dicit ei Iesus Nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam dei? 41Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. 43Haec cum dixisset, voce magna clamavit Lazare, veni foras. 44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis Solvite eum et sinite abire. 45Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit, crediderunt in eum : 46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48Si dimittimus eum sic, omnes credunt in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem. 49Unus autem ex ipsis, Caiaphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis Vos nescitis

XI, 21 — 49.