Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/221

Haec pagina emendata est
167
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

sis, facis te ipsum deum. 34Respondit eis Iesus Nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi Dii estis? 35Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solvi scriptura, 36quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi Filius dei sum? 37Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi: 38si autem facio , etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est pater et ego in patre. 39 (93, 4.)Quaerebant ergo eum prendere, et exivit de manibus eorum. 40Et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum, et mansit illic. 41 (94, 10.)Et multi veniebant ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum, 42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant. Et multi crediderunt in eum.

XI.

1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2Maria autem erat quae unxit dominum ungento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3Miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine, ecce quem amas infirmatur. 4Audiens autem Iesus dixit eis Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per eam. 5Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus: 7deinde post haec dicit discipulis suis Eamus in Iudaeam iterum. 8Dicunt ei discipuli Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Iudaei, et iterum vadis illuc? 9Respondit Iesus Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: 10si autem ambulaverit nocte, offendet, quia lux non est in eo. 11Haec ait, et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno exsuscitem eum. 12Dixerunt ergo discipuli eius Domine, si dormit, salvus erit. 13Dixerat autem lesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somnii diceret. 14Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est: 15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: sed eamus ad eum. 16Dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18Erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim. 19Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20Martha ergo ut audivit quia

X, 34 — XI, 20.