Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/217

Haec pagina emendata est
163
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

vobis. 26Multa habeo de vobis loqui et iudicare: sed qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. 27Et non

cognoveruut quia patrem eis dicebat. 28Dixit ergo eis Iesus Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. 29Et qui me misit mecum est: non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper. 30Haec illo loquente multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33Responderunt ei Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis Liberi eritis? 34Respondit eis Iesus Amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati: 35servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum: 36si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego quod vidi apud patrem loquor, et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis. 39Responderunt et dixerunt ei Pater noster Abraham est. Dixit eis Iesus Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. 40Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a deo: hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus deum. 42Dixit ergo eis Iesus Si deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex deo processi et veni; neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. 43Quare loquellam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47Qui est ex deo, verba dei audit: propterea vos non auditis, quia ex deo non estis. 48Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes? 49Respondit Iesus Ego daemonium non habeo, sed honorifico patrem meum, et vos inhonoratis me. 50Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerit et iudicat. 51Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. 52Dixerunt ergo Iudaei Nunc cognovimus quia daemonium habes: Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis Si quis sermonem

VIII, 26 — 52.


21*