Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/214

Haec pagina emendata est
160
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

elegi? et ex vobis unus diabolus est. 71Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

VII.

1Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. 2Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia. 3Dixerunt autem ad eum fratres eius Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis: 4nemo enim in occulto aliquid facit et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta te ipsum mundo. 5Neque enim fratres eius credebant in eum. 6Dicit ergo eis Iesus Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. 7Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. 8Vos ascendite ad diem festum hunc: ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est. 9Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. 10Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste sed quasi in occulto. 11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant Ubi est ille? 12Et murmur multus de eo erat in turba. Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant Non, sed seducit turbas: 13nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. 14Iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat. 15Et mirabantur Iudaei dicentes Quomodo hic litteras scit cum non didicerit? 16Respondit eis Iesus et dixit Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. 17Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex deo sit, an ego a me ipso loquar. 18Qui a semet ipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. 19Nonne Moses dedit vobis legem? et nemo ex vobis facit legem. 20Quid me quaeritis interficere? Respondit turba et dixit Daemonium habes: quis te quaerit interficere? 21Respondit Iesus et dixit eis Unum opus feci, et omnes miramini. 22Propterea Moses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Mose est sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem. 23Si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate. 25Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis Nonne hic est quem quaerunt interficere? 26et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt: numquid vere

VI, 71 — VII, 26.