Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/213

Haec pagina emendata est
159
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? 43 (60, 10.)Respondit ergo Iesus et dixit eis Nolite murmurare in invicem. 44Nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum, et ego resuscitabo eum novissimo die. 45Est scriptum in prophetis Et erunt omnes docibiles dei. Omnis qui audivit a patre et didicit venit ad me. 46 (61, 3.)Non quia patrem vidit quisquam nisi is qui est a deo, hic vidit patrem. 47 (62, 10.)Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. 48 (63, 1.)Ego sum panis vitae. 49 (64, 10.)Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt: 50hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur. 51 (65, 1.)Ego sum panis vivus qui de caelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. 52 (66, 10.)Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? 53Dixit ergo eis Iesus Amen araen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis : 54qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 (67, 1.)Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 56 (68, 10.)Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. 57Sicut misit me vivens pater et ego vivo propter patrem, et qui manducat me et ipse vivet propter me. 58Hic est panis qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. 59Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. 60Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt Durus est hic sermo: quis potest eum audire? 61Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis Hoc vos scandalizat? 62 (69, 1.)Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? 63 (70, 4.)Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam: (71, 10.)verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 64Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. (72, 4.)Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. 65 (73, 10.)Et dicebat Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a patre meo. 66Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. 67Dixit ergo Iesus ad duodecim Numquid et vos vultis abire? 68 (74, 1.)Respondit ergo ei Simon Petrus Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, 69et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus filius dei. 70 (75, 10.)Respondit eis Iesus Nonne ego vos duodecim

VI, 43 — 70.