perhibuit de me: (44, 3.)neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis, 38 (45, 10.)et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et illae sunt quae testimonium perhibent de me; 40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41Claritatem ab hominibus non accipio , 42sed cognovi vos quia dilectionem dei non habetis in vobis. 43Ego veni in nomine patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? 45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem: est qui accusat vos Moses, in quo vos speratis. 46Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?
1 (46, 1.)Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis, 2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbat signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3 (47, 3.)Subit ergo in monte Iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 (48, 1.)Erat autem proximum pascha, dies festus Iudaeorum. 5 (49, 1.)Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum Unde ememus panes ut manducent hi? 6Hoc autem dicebat temtans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. 7Respondit ei Philippus Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri 9Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? 10Dixit ergo lesus Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 13Accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter ex piscibus quantum volebant. 12Ut autem saturati sunt, dixit discipulis suis Colligite quae superaverunt fragmentorum, ne pereant. 13Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his qui manducaverunt. 14 (50, 10.)Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, (51, 4.)fugit iterum in