dabo ei, non sitiet in aeternum, 14sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 15Dicit ad eum mulier Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc aurire. 16Dicit ei Iesus Vade voca virum tuum et veni. 17Respondit mulier et dixit Non habeo virum. Dicit ei lesus Bene dixisti quia non habeo virum: 18quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19Dicit ei mulier Domine, video quia propheta es tu. 20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. 21Dicit ei Iesus Mulier, crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. 22Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est: 23sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate: nam et pater tales quaerit qui adorent eum. 24Spiritus est deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. 25Dicit ei mulier Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis adnuntiabit omnia. 26Dicit ei Iesus Ego sum, qui loquor tecum. 27Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? 28Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus 29Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? 30Exierunt de civitate, et veniebant ad eum. 31Interea rogabant eum discipuli dicentes Rabbi, manduca. 32Ille autem dixit eis Ego cibum habeo manducare quem vos non scitis. 33Dicebant ergo discipuli ad invicem Numquid aliquis attulit ei manducare? 34Dicit eis Iesus Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me , ut perficiam opus eius. 35Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis, levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. 36Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. 37In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. 39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies, 41et multo plures crediderunt propter sermonem eius, 42et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus: ipsi enim audivimus et