Esaias propheta. 24 (11, 10.)Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, 25et interrogaverunt eum et dixerunt Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Helias neque propheta? 26 (12, 1.)Respondit eis Iohannes dicens Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos non scitis: 27ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti. 28 (13, 10.)Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen, ubi erat Iohannes baptizans. 29Altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se, et ait Ecce agnus dei qui tollit peccatum mundi. 30 (14, 1.)Hic est de quo dixi Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. 31Et ego nesciebam eum, sed ut manifestaretur in Israhel, propterea veni ego in aqua baptizans. 32 (15, 1.)Et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. 33Et ego nesciebam eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. 34Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est filius dei. 35 (16, 10.)Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo, 36et respiciens Iesum ambulantem dicit Ecce agnus dei. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum, 38Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis Quid quaeritis? Qui dixerunt ei Rabbi, quod dicitur interpretatum magister, ubi habitas? 39Dicit eis Venite et videte. Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. 40Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum. 41 (17, 1.)Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus, 42et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus dixit Tu es Simon filius Iohanna, tu vocaveris Cephas, quod interpretatur Petrus. 43 (18, 10.)In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum: et dicit ei Sequere me. 44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45Invenit Philippus Nathanahel et dicit ei Quem scripsit Moses in lege et prophetae, invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth. 46Et dixit ei Nathanahel A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Phliippus Veni et vide. 47Vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo Ecce vere Israhelita, in quo dolus non est. 48Dicit ei Nathanahel Unde me nosti? Respondit Iesus et dixit ei Prius quam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. 49Respondit ei Nathanahel et ait Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israhel. 50Respondit Iesus et dixit ei Quia dixi tibi Vidi te sub ficu, credis? maius