CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM lOlJANNEM 147 in aeternum: et inter cetera plurima ante Abraham se esse dicens, exivit de templo. XXV. Caecum a nativitate sanaturus lucem mundi se dicit; quem cum inluminasset , multa Pharisaeis anxietate turbatis atque quaerentibus, ipse ab inluminato cognitus adoratur. XXVI. Qui non intrat, hiquit, in ovile per ostium fur est, seque dicit ostium et pastorem ovium, pro quibus se suam animam po- siturum et aUas oves adducturum pronuntiat, ut fiat unum ovile, unus pastor. XXVIL Potestatem habere se dicit ponendi ac resumendi animam suani: facta quoque encenia Hierosolymis inter multa quae Pharisaeis sciscitantibus dixerat ait Ego et pater unum sumus, et multi crediderunt in eum. XXVIII. Lazarum quadriduanum mortuum suscitaturus dormije dicit; quem magna voce clamando resuscitans solvi iubet et abire, plurimis credentibus ex ludaeis. XXIX. Pontifices adversus eum consilium colligunt, in quo Caiphas unum debere mori pro populo prophetizat: et ante sex dies paschae ungento pedes domini perfunduntur , de cuius pretio ludae murmur arguitur. XXX. Turba cuni ramis palmarum occurrens clamat osanna ; ipse vero super puUum asinae sedit, Pharisaeis dicentibus Totus mundus post eum abiit. XXXI. Nuntiatis gentihbus eum videre volentibus horam suae clarifi- cationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fru- ctum pronuntiat allaturum: ministrantem quoque sibi honorifi- candum promittit a patre. XXXII. Animam suam turbatam esse dicenti et clarificari se a patre poscenti vox de caelo ait Ciarificavi: post haec multa prose- quitur, inter quae se non ad iudicandum sed ad salvandum mundum venisse se testatur. XXXIII. Surgeus a cena pedes lavit discipulorum , exemplum dedisse se dicens ut ipsi conservis faciant quod omnium dominum fe- cisse probarunt. XXXIIII. Non esse servum maiorem domino dicens, post testimonium scripturae ludam intincti panis porrectione significat, et disci- pulos multipliciter exhortatur. XXXV. Non turbetur cor vestrum, ai( discipuhs , ego sum via veritas et vita: qui vidit me, vidit et patrem; ego in patre et pater in rae: quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. 19*
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/201
Haec pagina nondum emendata est