146 CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM lOHANNEM XI. Quod filius sicut pater suscitans mortuos sit aequaliter hono- randus, in quo credentes transeant de morte ad vitam: ven- turam quoque pronuntiat horam qua de monumentis boni ma- Hque resurgant. XII. Pro testimonio suo lohannem lucernam appellat: patrem quoque et scripturas de se testimonium perhibere, ludaeos alium re- cepturos, de se autem Mosen scripsisse testatur. XIII. Propinquante pascha ludaeorum de quinque panibus et duobus piscibus quinque milia hominum saturavit: pro quo signo cum regem eum vellent facere, fugit: et ambulans supra mare pa- ventibus discipulis ait Ego sum, nolite timere. XIIIl. Aturbis quaesitus et inventus ait Operamini cibum qui non perit, et panem de caelis verum dicit dare vitam mundo. ' XV. Panem vitae se dicit et credentes in se resuscitaturum in no- vissimo die.* XVI. Murmurantes loseph eum filium dicunt: at ipse inter multa carnem suam panem se daturum ait pro mundi vita, et cetera similia plurima de pane et carne sua testatur. XVII. Verba sua spiritum vitamque pronuntiat, et unum ex duode- cim diabohim appellat.* XVIII. ludaeis interficere eum quaerentibus ascendit occulte ad diem festum scaenopegiae, ubi diversa de eo et ab eo dicuntur, et quaerentes eum adprehendere nequeunt, quia nondum venerat hora eius. XIX. Multis de turba credentibus plurima loquitur, inter quae Qui sitit veniat ad me et bibat: Nicodemo quoque pro ipso de audientia dicenti resistitur a Pharisaeis.' XX. Muherem in adulterio reprehensam atque ad se adductam nec ab accusatoribus condemnatam ipse sub condicione qua ulte- rius non peccaret absolvit. XXI. Lucem mundi se dicens Pharisaeos de proprio testimonio re- sultantes arguit, iudicium suum verum esse confirmans. XXII. Dicit ludaeis Et vos in peccato vestro moriemini: a quibus interrogatus quis esset, principium se esse respondit , addens Cum exaltaveritis fiHum hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. XXIII. ludaeis credentibus ait Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos: quibus respondentibus se esse liberos, dicit Qui facit peccatum servus est peccati, et inter alia multa diabo- lum homicidam et mendacii patrem adsignat. XXIIII. Qui sermonem, inquit, meum servaverit, mortem non videbit
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/200
Haec pagina nondum emendata est