Quam modo tetigimus traditionem, Gregorium Magnum codicem nostrum exarasse manu sua, de ea paucis nunc referendum erit. Hinc enim multa per saecula tantam codex Amiatinus celebritatem assecutus est ut iure meritoque in huius editionis titulo codex celeberrimus nuncupatus videatur.
Antiquissimum eius traditionis testimonium ab anno domini 1036. repetere licet. Debetur id Ughellio[1]), qui quum anno 1631. in monasterio Amiatino chartis historicis exscribendis vacaret monachis auctor fuit ut cryptam sive ecclesiam subterraneam inquirentes quum multas pretiosas reliquias sub Winizzone abbate anno 1036. in templi consecratione ibi reconditas, tum monumentum invenirent in quo sic scriptum est. „In nomine domini. Amen. Anno domini miilesimo XXXVI. ind. IV. tempore beatissimi papae Benedicti de Tuscula, ex patre Alberico, et invictissimi imperatoris Conradi et Guinizzi abbatis consecratum est templum hoc ad honorem D. Salvatoris et beatae Mariae semper virginis et multorum sanctorum quorum nomina sunt per singula altaria, quae continentur in hoc scripto. Ad cuius consecrationem fuerant decem et octo inter episcopos et cardinales, inter quos fuit venerabilis patriarcha Aquezon[2]) cum comitatu clericorum et aliorum bonorum virorum“ etc. Enumeratis porro reliquiis haec adduntur „et nonnullas alias honorificentissimas et colendissimas reliquias infinitorum pene sanctorum, quae summa cum affectione in armario loci sacrorum sive sacristia reconditae sunt, necnon Vetus Novumque Testamentum seu bibliam scriptam manibus beatissimi pontificis Gregorii.“
Iam illa igitur aetate, i. e. saeculo undecimo, plane non dubitatum esse videtur quin Gregorius Magnus biblia Amiatina ipse scripserit. Neque aliter est saeculis subsecutis factum. Testis est Angelus Rocca,
Augustinianus, bibhothecae Vaticanae quondam custos, qui in sua Apostolica Vaticana bibliotheca Rom. 1591. pag. 47. haec habet. „Latinorum bibliorum exemplar in Cisterciensium monasterio montis Amiatae agri Senensis custoditur, totum maiusculis litteris exaratum, sicut antiquitus apud Romanos scribi solebat, Id quod antiquitatem illam redolens, circiter iam mille a Chr. n. annos existimatur scriptum: nam tempore[3]
________________________
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/20
Haec pagina emendata est
xii
PROLEGOMENA