Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/196

Haec pagina nondum emendata est

142 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM a monumento , ^ et ingressae non invenerunt corpus domini lesu. * Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri stete- runt secus illas in veste fulgenti: ^ '337,2.) ^^^^^ timereut autem et decii- narent vultum in terram, dixerunt ad illas Quid quaeritis viventem cum mortuis? ^ Non est hic, sed resurrexit: recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset, '^ dicens quia oportet filium hominis tradi in raanus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. ^ Et recordatae sunt verborum eius, ^(338.2) ^t regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. ^o (339. io.) jgj.gj. autem Maria Magdalene et lohanna et Maria lacobi et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos, haec. ^" Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista , et non credebant illis. ^^ Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. ^ Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hie- rusalem, nomine Emmaus, ^* et ipsi loquebantur ad invicem de his omni- bus quae acciderant. ^^ Et factum est dum fabularentur et secum quae- rerent, et ipse lesus appropinquans ibat cum illis: ^^ oculi autem eorum tenebantur ne eum agnoscerent. " Et ait ad illos Qui sunt hi sermo- nes quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? ^ Et re- spondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in iila his diebus ? ^® Qui- bus ille dixit Quae? Et dixerunt De lesu Nazareno, qui fuit vir pro- pheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo , ^" et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotura et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eura. ^' Nos autem sperabamus quia ipse esset redemturus Israhel: et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. ^ Sed et raulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum , ^ et non in- vento corpore eius venerunt dicenles se etiam visionera angelorum vi- disse, qui dicunt eum vivere. ^* Et abieruut quidam ex nostris ad mo- numentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero nou invenerunt. ^ Et ipse dixit ad eos stulti et tardi corde ad creden- dum in omnibus quae locuti sunt prophetae. ^ Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? ^ Et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant. ^^ Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse 'finxit se longius ire , "^^ et coegerunt iUum dicentes Mane nobiscum, quoniam advesperascit et declinala est iam dies. Et intravit cum illis. ^ Et factum XXIV, 3 — 30.