Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/189

Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 135 dei doces: ^^ licet nobis darc tribiitum Caesari an non? ^^ Considerans autem dolum illorum dixit * ad eos Quid me temtatis ? ^* Ostendite mihi denarium: cuius habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixe- runt Caesaris. ^^ Et ait illis Reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari, et quae dei sunt deo. ^^Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe, et mirati in responsis eius tacuerunt. ^ Accesserunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem , et interrogave- rimt eum ^^ dicentes Magister, Moses scripsit nobis Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. ^^ Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis: ^*^ et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio: ^^ et tertius accepit illam, similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen et mortui sunt. ^^ Novissima omnium mortua est et mulier. ^ In resurrectione ergo cu- ius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. ^* Et ait iUis lesus Filii saecuH huius nubunt et traduntur ad nuptias, ^ iUi au- tem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores: ^^neque enim ultra mori *poterunt, aequa- les enim angelis sunt, et filii sunt dei cum sint filii resurrectionis. ^^ Quia vero resurgant mortui, et Moses ostendit secus rubum, sicut dicit domi- num deum Abraham et deum Isaac et deum lacob : ^ deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei. ^^ Respondentes autem quidam scribarum dixerunt Magister, bene dixisti. '*o("2i*-2) gt am- plius non audebant eum quicquam interrogare. *^ '^^-^' Dixit autem ad illos Quomodo dicunt Christum filium David esse, *^ et ipse David dicit in libro psalmorum Dixit dominus domino meo Sede a dextris meis

  • ^ donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? **David ergo

dominum illum vocat: et quomodo filius eius est? *^ ^^*^'^^ Audiente au- tem omni populo dixit discipulis suis *^Adtendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in sy- nagogis et primos discubitus in conviviis , '*^ ^^"' ^^ qui devorant domos vi- duarum simulantes longam orationem: hi accipient damnationem maiorem. XXI. ^ Respiciens autera vidit eos qui mittebant munera sua in gazophila- cium divites: ^ vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo, ^ et dixit Vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. * Nam omnes hi ex *abundanti sibi miserunt XX, 22 — XXI, 4.