Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/177

Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SEGUNDUM LUGAM 123 tempore tiitici mensuram? '*^ Beatus ille servus, quem cum venerit do- minus invenerit ita facientem : ** vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum. *^ *^^^'^' Quod si dixerit servus ille in corde suo Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere et inebriari, *^veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. " ^^^^' '"'■' Ille autem servus qui cognovit volunta- tem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulavit multis ; '*^ qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulavit paucis: orani autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. ^^('^*^'^) Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi accendatur? ^ Baptisma autem habeo baptizari, et quomodo coartor usque dum perficiatur. ^' Putatis quia pacem veni dare in terram? non dico vobis sed separationem. ^^ Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo et duo in tres ^'^ dividentur, pater in fihum et fiUus in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. ^* {.'i&^'^) Dicebat autem et ad turbas Cum videritis nubem orien- tem ab occasu, statim dicitis Nimbus venit, et ita fit : ^ et cum austrum flantem, dicitis quia ventus erit, et fit. ^^ Hypocritae, faciem terrae et caeH nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis ? ^^ Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quid iustum est? ^8(162,5.) Qyjj^ g^_ tem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam Hberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. ^^ Dico tibi, non exies inde donec etiara novissimum minutum reddas. XIII. 1 (163, 10.) Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes ilH de Ga- Hlaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. ^ Et re- spondens dixit iUis Putatis quod hi' Galilaei prae omnibus Galilaeis pec- catores fuerunt, quia taHa passi sunt? ^ Non dico vobis, sed nisi pae- nitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. * Sicut iUi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem? ^Non dico vobis, sed si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 6 (164,10.) Djggjjj^l- aujgjjj j^anc simiHtudinem. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in iUa et non invenit. XII, 43 — XIII, 6. 16*=