118 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM et nihil vobis nocebit. ^° Verum tamen in hoc nolite gaudere quia spiri- tus vobis subiciuntur, gaudete autem quod noraina vestra scripta sunt in caelis. ^' '^^^'^'^ In ipsa hora exultavit spiritu sancto et dixit Confiteor tibi pater, domine caeU et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: etiam pater, quia sic placuit ante te. ^^ *"^'^^ Omnia mihi tradita sunt a patre: et nemo scit qui sit filius, nisi pater, et qui sit pater, nisi filius et cui voluerit filius revelare. s>3 (120,5.) g^ conversus ad discipulos suos dixit Beati oculi qui vident quae' videtis: '"^* dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt vi- dere quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. ^ ^'^^^ Et ecce quidam legis peritus surrexit temtans eum et dicens Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ^^ At ille dixit ad eum In lege quid scriptum est? quomodo legis? ^^ Ille respon- dens dixit Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua, et proxi- mum tuum sicut te ipsum. ^*^ Dixitque illi Recte respondisti: hoc fac, et vives. '^^ '^^^' '"' ' Ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad lesum Et quis est meus proximus ? '^^ Suspiciens autem lesus dixit Homo qui- dam descendebat ab Ilierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. ^' Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. ^^ Simihter et levita, cum esset secus locum et videret eum, transiit. ^ Samaritanus autem quidam iter * transiens venit secus eum, et videns eum misericordia motus est, ^* et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum, et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit: ^ et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. ^^ Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? ^^At ille dixit Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi lesus Vade et tu fac similiter. ^^ Factum est autem dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. ^^ Et huic erat soror no- mine Maria, quae etiam sedens secus pedes domini audiebat verbum il- lius ; '*" Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quae stetit ct ait Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut adiuvet me. *^ Et respondens dixit illi do- minus Martha Martha, sollicita es et turbaris circa plurima: *^ porro unum est necessarium. Maria optimam partem elcglt, quae non aufe- letur ab ea. X, 20 — 42.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/172
Haec pagina nondum emendata est