videri possit. Alter est Theobaldus episcopus, Clusinae ecclesiae diu praepositus, patronus coenobii Amiatini, in quo etiam corpus suum sepeliri iussit, clarissimus. Hunc qua auctoritate apud Ludovicum Pium Lothariumque valeret suspicari possis effecisse ut tam pretiosus codex abbatiae Amiatinae dono daretur. Certe enim apud Ughellium est, curasse Theobaldum codices quam plurimos in membranis exscribendos, mide Amiatini monachi possent sibi doctrinarum subsidia facile comparare.
Theobaldi vero meritum circa codicem nostrum in mera est coniectura positum: alterum vero ipse codex testatur in eo donando partem habuisse, Is est Petrus abbas Amiatinus, a Longobardis oriundus, qui circa finem saeculi noni et initium decimi coenobii sui curam gessit et pro magna auctoritate qua apud principes eius aetatis viros pollebat multis eximiisque beneficiis auxit. In his enim beneficiis ipsum fuisse codicem nostrum, ex carmine probabile fit quod folio primo verso inter duas columnas arcu superposito scriptum est litteris maximis. Quod carmen nunc sic legitur.
Haec vero carminis dedicatorii non prima ratio est, sed quemadmodum Petrus Longobardorum interpolavit. Quae enim verba, cursivis litteris a nobis expressa, ipsi metro repugnant, coenobium et Salvatoris, item Petrus Longobardorum, ea veteribus erasis superscripta sunt. Ista vero interpolatio testatur, vel certe videtur testari, Petrum abbatem coenobio suo, quod Salvatoris nomen gerebat, codicem hunc pretiosum, quem unde acquisierit non constat, dono dedisse, tam exigua illum quidem erga ipsum principem libri donatorem eumque auctorem religione usum ut depravato carmine dedicatorio pro illius nomine substitueret suum.
Hoc carmine amotis interpolationibus in integrum restituto in promtu est multum proficere ipsam libri Amiatini originem indagantem. Quo officio Bandinius tam egregie functus est ut nihil faciendum relinqueret. Ex iis enim quae sub recentiore veteris scripturae manserunt vestigiis