Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/167

Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 113 fratres mei hi sunt qui verbum dei audiunt et faciunt. ^^ ^^'^^ Factum est autem in una dierum et ipse ascendit in una navicula et discipuli eius, et ait ad illos Transfretemiis trans stagnum. Et ascenderunt. ^^ Na- vigantibus autem illis obdormivit: et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. ^* Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes Praeceptor, perimus. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae: et cessavit, et facta est tranquillitas. ^^ Dixit autem illis Ubi est fides vestra? Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei? ^*^ Enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. ^ Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non in- duebatur , neque in domo manebat sed in monumentis. ^** Is ut vidit lesum, procidit ante illum et exclamans voce magna dixit Quid mihi et tibi est, lesu filii dei altissimi? obsecro te ne me torqueas. ^^ Praeci- piebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine: multis enim tempo- ribus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus, et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. ^^ Interrogavit autem illum lesus dicens Quod tibi nomen est? At ille dixit Legio, quia intra- verant daemonia multa in eum. ^^ Et rogabant eum ne imperaret illis ut in abyssum irent. ^^ Erat autem ibi grex porcorum multorum pa- scentium in monte: et rogabant eum ut permitteret eis in illos iugredi. Et permisit illis. ^^Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et sufFocatus est. ^ Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. "^^Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad lesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt: ^ nun- tiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Le- gione. ^^Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur: ^^^'**'ipse autem ascendens navem reversus est. ^^ Et rogabat illum vir a quo daemo- nia exierant ut cum eo esset. Dimisit autem eum lesus dicens ^^Redi domum tuam, et narra quanta tibi fecit deus. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset lesus. *" ^^'^' Factum est autem cum redisset lesus, excepit illum turba: erant enim omnes expectantes eum. *^ Et ecce venit vir cui nomen lairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes lesu, rogans eum ut intraret in domum eius:

  • '^ quia fiha unica erat illi fere annorum duodecim , et haec moriebatur.

VIII, 22 — 42. 15