Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/164

Haec pagina emendata est
110
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM



VII.


1 (65, 3.)Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius. 4At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes: 5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. 6Iesus autem ibat cum illis: et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens Domine, noli vexari: non enim dignus sum ut sub tectum meum intres, 7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit, et alio Veni, et venit, et servo meo Fac hoc, et facit. 9Quo audito Iesus miratus est, et conversus sequentibus se turbis dixit Amen dico vobis, nec in Israhel tantam fidem inveni. 10 (66, 5.)Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum. 11 (67, 10.)Et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. 12Cum autem appropinquaret portae civitatis, · et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13Quam cum vidisset dominus, misericordia motus super ea dixit illi Noli flere. 14Et accessit et tetigit loculum, hi autem qui portabant steterunt, et ait Adulescens, tibi dico, surge. 15Et resedit qui fuerat mortuus et coepit loqui, et dedit illum matri suae. 16Accepit autem omnes timor, et magnificabant deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia deus visitavit plebem suam. 17 (68, 10.)Et exiit hoc sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. 18 (69, 5.)Et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his. 19Et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad dominum dicens Tu es qui venturus es, an alium expectamus? 20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt Iohannes baptista misit nos ad te dicens Tu es qui venturus es, an alium expectamus? 21In ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. 22Et respondens dixit illis Euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis, quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. 24Et cum discessissent nuntii Iohannis,

VII, 1 — 24.