Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/160

Haec pagina emendata est
106
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. 42 (28, 8.)Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum. et venerunt usque ad ipsum, et detinebant illum ne discederet ab eis. 43Quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum. 44Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.


V.


1 (20, 10.)Factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth: 2et vidit duas naves stantes secus stagnum, piscatores autem discenderant et · lavabant retia. 3Ascendens autem in unam navem quae erat Simonis, rogavit ·eum a terra reducere pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. 4 (30, 9.)Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem Duc in altum, et · laxa retia vestra in capturam. 5Et respondens Simon dixit illi Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. 6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum. 7Et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos: et veuerunt, et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. 8 (31, 10.)Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens Exi a me, quia homo peccator sum, domine. 9Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant, 10similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. (32, 2.)Et ait ad Simonem Iesus Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. 11Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum. 12 (33, 2.)Et factum est cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra: et videns Iesum et procidens in faciem et rogavit eum dicens Domine, si vis, potes me mundare. 13Et extendens manum tetigit illum dicens Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. 14Et ipse praecepit illi ut nemini diceret, sed vade ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses, in testimonium illis. 15 (34, 1.)Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis: 16 (35, 2.)ipse autem · secedebat in · desertum et orabat. 17 (36, 2.)Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem, et virtus erat domini ad sanandum eos. 18 (37, 1.)Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum: 19et non invenientes

IV, 42 — V, 19.