Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/16

Haec pagina emendata est
viii
PROLEGOMENA

antequam accederem, opportunum hoc accidit quod Sam. Prid. Tregellius, vir doctissimus mihique amicissimus, collationem codicis Amiatini, quam ipse non ita multo post me Florentiae instituerat, ex Anglia Lipsiam transmisit: qua quidem ubique cum schedis meis comparata factum est ut magna cum fiducia textum Amiatinum edere possem.
  De textu vero antequam breviter videamus, quum de historia codicis dicendum, tum ipse codex describendus erit. Qua in re magnopere a Bandinii pendebimus de codice Amiatino dissertatione, qua vir immortalis, ut solebat, tantum acuminis quantum studii probavit[1]).


II.


  De translatione codicis Amiatini in bibliothecam Laurentianam Bandinius haec habet. „Quod autem in Laurentianam bibliothecam transierit, gratiae immortales munificentiae Petri Leopoldi, magni ducis nostri, nunc augustissimi imperatoris[2]), sunt referendae, qui rebus omnibus servandis quae sacris et profanis studiis quoquo modo conferre possunt semper intentus, quum ipsi innotuisset iuter suppressi monachorum Cisterciensium montis Amiatae coenobii supellectiles hoc pretiosum monumentum reperiri, religiose iussit ut cum aliis codicibus ibidem existentibus in hoc Mediceum sacrarium toto terrarum orbe celeberrimum transferretur.“


III.


  Porro quaeritur quomodo in Amiatinum monasterium[3]) codex noster pervenerit. Qua de re quum inquireret Bandinius, duo inprimis inventi sunt quorum studiis abbatia Amiatina tantum thesaurum debuisse

________________________

  1. ) Inseruit eam dissertationem Bibliothecae Leopoldinae Laurentianae s. Catalogo codicum mss. qui iussu Petri Leopoldi in Laurentianam translati sunt. Tom. I. MDCCXCI. p. 701 — 732. Sed tanta ipsi Bandinio visa est libri Amiatini gravitas ut ubi primum in Laurentianam bibliothecam pervenisset, inventi thesauri rationem redderet quum in Novellis Litterariis Florentinis a. 1786, tum libello italice scripto cui titulus est Dissertazione di A. M. Bandini sull'antichissima bibbia creduta dei tempi di S. Gregorio PP. In Vinegia MDCCLXXXVI. nella stamperia Coleti. (Pagg. 90 in 4.)
  2. )Etruriam rexit ab anno 1765. usque 1790., Austriam ab 1790. usque 1792.
  3. ) Exstructum est in honorem Salvatoris circa annum 750. in monte altissimo Amiatino (hodie monte delle fiore) inter Senam et Radicofani urbes in confinio Etruriae regnique pontificii sito. Quo quum monachi Benedictini per quinque fere saecula usi essent, iussu Gregorii IX. P. M. in eorum locum Cisterciensiura ordo successit.