Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/156

Haec pagina emendata et bis lecta est
102
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

benedixit deum et dixit 29Nunc dimittis servum tuum, domine, secundum verbum tuum in pace, 30quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31quod parasti ante faciem omnium populorum, 32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel. 33Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. 34Et benedixit illis Symeon, et dixit ad Mariam matrem eius Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur: 35et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, 37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38Et haec ipsa hora superveniens confitebatur domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemtionem Hierusalem. 39Et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. 41Et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. 42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant cum inter cognatos et notos, 45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. 46Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem: 47 (4, 2.)stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. 48Et videntes ammirati sunt, (5, 10.)et dixit mater eius ad ilium Filii, quid fecisti nobis? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. 49Et ait ad illos Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? 50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. 51Et discendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis: et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. 52Et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud deum et homines.


III.


1 (6, 3.)Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, et Lysania

II. 29 — III, 1.