Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/154

Haec pagina emendata et bis lecta est
100
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: 52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, 53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. 54Suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae, 55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. 56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. 57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum, et vocant eum nomine patris eius Zachariam. 60Et respondens mater eius dixit Nequaquam, sed vocabitur Iohannes. 61Et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. 62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugilarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudeae divulgabantur omnia verba haec, 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes Quid putas puer iste erit? Etenim manus domini erat cum illo. 67Et Zacharias pater eius impletus est spiritu sancto et prophetavit dicens 68Benedictus deus Israhel, quia visitavit et fecit redemtionem plebi suae, 69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius, 71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui nos oderunt, 72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, 73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi 75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. 76Et tu puer propheta altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem domini parare vias eius, 77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum 78per viscera misericordiae dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, 79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu, et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel.


II.


1Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis: 2haec descriptio prima facta est prae-

I, 52 — II, 2.