Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/151

Fuit in emendando quaedam difficultas
97
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM

XCII. Resurrexisse eum mulieres angelica revelatione cognoscunt, et Petrus ad monumentum currens ac videns quod factum fuerat ammiratur.
XCIII. A duobus, id est Cleopa et socio eius cuius nomen tacetur, euntibus in castellum quod tunc Emmaus vocabatur post confabulationem prolixam in fractione panis agnoscitur.
XCIIII. Conloquentibus discipulis adstans in medio dicit Pax vobis, et adhuc paventes spiritumque putantes ostensione transfixarum manuum pedumque confirmat: edens coram ipsis partem piscis assi et favum mellis instruit eos: promissum patris missurum se dicens ascendit in caelum.


EXPLICIUNT CAPITULA LECTIONUM.




13