Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/150

Fuit in emendando quaedam difficultas
96
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM

mnas ut negotiarentur ex eis, et inimicos regni sui pronuntiat perimendos.
LXXVIII. Super pullum asinae sedit cunctis dicentibus Pax in caelo et gloria in excelsis, et de increpandis discipulis suis ait Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
LXXIX. Videns civitatem flevit super eam praenuntians evertendam: de templo vendentes eicit: scribis insidiantibus a populo libenter auditur.
LXXX. Sciscitantes de potestate eius vicissim ab interrogante de Iohannis baptismo convincuntur.
LXXXI. Parabolam dicit de cultoribus vineae qui domini sui et servos et filium occiderunt.
LXXXII. Temtantes de tributo Caesaris reddendo denarii inscriptione convincit.
LXXXIII. Sadducaeis de septem fratrum uxore quaerentibus resurrectionem etiam Mosi testimonio firmat.
LXXXIIII. Quaerit quomodo Christus filius sit David, cum dominus ab eo vocaretur in psalmo centesimo nono: elationem quoque scribarum arguit: viduam in gazophilacium duo aera mittentem plus omnibus misisse confirmat.
LXXXV. Laudantibus aedificium templi praedicit ocius destruendum: et interrogantibus de fine respondit mala plurima praecessura, nec praecogitandum quid traditi loquantur, sed in patientia sua possideant animas suas.
LXXXVI. Circumdandam ab exercitu Hierusalem, et vae · praegnantibus, gladium quoque et captivitatem signaque caeli futura, seque venturum in nube cum potestate magna et maiestate praedicit.
LXXXVII. Resipiscite, inquit, quia adpropinquat redemtio vestra: ab ebrietate quoque et curis huius vitae prohibens, vigilandum praecipit et orandum.
LXXXVIII. Iudas paciscitur pretium: parant discipuli pascha: mysterium caenae dominicae celebratur.
LXXXIX. Contentionem discipulorum se ipsum illorum ministrum astrueus tollit: quibus regnum promittens ait post aliqua Petro Confirma fratres tuos. ·
XC. Passionis gesta narrantur, ubi inter cetera etiam auriculam, quam puero Petrus absciderat, ipse manus suae tactu restituit.
XCI. Crucifigentibus veniam a patre deposcens, etiam unum ex latronibus crucifixum confitentem absolvit.