Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/15

Haec pagina emendata est
PROLEGOMENA.


I.


  In itineribus meis, quae per quinquennium nuper non sine summo favore Friderici Augusti clementissimi Saxoniae regis suscepi, inprimis id agebam ut antiquissima monumenta sive graeca sive latina quae ad textum librorum sacrorum spectarent ubique terrarum investigarem atque ex bibliothecarum pulvere in publicam lucem protraherem. Quorum in numero latinus eminet liber olim Amiatinus nunc Laurentianus: qui quod ad nostra usque tempora pervenerit, singulari divinae providentiae beneficio debemus. Hieronymi enim ille interpretationem biblicam non plus centum et viginti annos post ipsius Hieronymi mortem scriptam continet. Qua re ut omnes codices eiusdem interpretationis testes antiquitatis laude superat, ita tanta conspicuus est scripturae sinceritate ut prae ceteris omnibus Hieronymianae veritatis vindex sit habendus.
  Quem codicem quum exeunte fere saeculo decimo octavo A. M. Bandinius docte ac sollerter descripsisset, anno huius saeculi tricesimo tertio Ferd. Flor. Fleck cum vulgato textu partim ipse contulit partim per amicos conferendum curavit. Quod quum quam exigua illi fide fecissent dudum mihi dubium non esset, nequedum alius quisquam inventus esset qui tantum rei Christianae thesaurum in litterarum usum converteret, accurate religioseque illius tractandi magnum me tenebat desiderium quum auctumno anni 1843. Italiam perlustrans Florentiam adibam. Cui desiderio ut plene satisfacerem, clarissimorum bibhothecae Laurentianae custodum del Furia patris et fihi liberalitas fecit. Quid quod ipse magnus dux Leopoldus, dignus gloria Medicaeorum principum, labores meos patrocinio suo haud indignos habuit.
  Iamvero pretiosissimi libri manuscripti parte ea quae Novum Testamentum continet dihgenter excussa, talis textus eius ratio tantaque auctoritas esse videbatur ut totum qualis esset typis exscribendo ipsi ecclesiae Christianae gratum me facturum spes esset. Ad quod opus