Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/147

Fuit in emendando quaedam difficultas
93
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM

XXXIIII. Famam eius · audisse Herodes refertur, et apostoli dicuntur quae fecerant rettulisse.
XXXV. Quinque panibus et duobus piscibus quinque hominum milia saturat.
XXXVI. Interroganti discipulos, quem eum dicerent homines, Petrus respondit Christum dei; at ipse praenuntiat se passurum.
XXXVII. Docet ut eum quisque secuturus abneget semet ipsum, et quosdam non visuros ait mortem donec videant regnum dei: mox infertur transfiguratus in montem.
XXXVIII. Cuiusdam filiam a daemonio increpata generationis incredulitate curavit.
XXXIX. Iterum dicit se passurum fore, et de primatu cogitationes eorum statuto in medio puero vetans humilitatem docet, et non prohiberi virtutes in ipsius nomine facientem.
XL. Ignem de caelo super contemtores petere volentes discipulos increpat, et dicenti Sequar te, vulpes foveas habere testatur, iubens sequenti dimittere mortuos et tenentem aratrum non respicere retro.
XLI. Designatis et aliis LXX duobus dat praecepta quibus debeant praedicare. Mox incredulas increpat civitates. LXX duobus reversis atque gaudentibus praecipit non de subiectione daemonum sed de suorum in caelo nominum scriptione gaudere.
XLII. Confessio laudis in gaudio refertur ad patrem, postquam infert priores iustos quae vident discipuli non vidisse.
XLIII. Legis perito de vita aeterna quaerente et quis eius esset proximus sciscitante inducit parabolam vulnerati cui conlatam a Samaritano misericordiam praecipit imitandam.
XLIIII. Querellam ministrantis Marthae de sorore non eam adiuvante optimam eam partem elegisse dicendo compescit.
XLV. Normam orationis quinque petitionum rogatus a discipulo tradit.
XLVI. Amici tres panes media nocte petiti parabolam ponens petendum quaerendum pulsandumque persuadit.
XLVII. Mutum daemoniacum restituto curat · eloquio, et in Belzebub talia eum posse dicentes de armato fortiore devicto et de spiritu immundo septempliciter in homine regresso redarguit.
XLVIII. Exclamanti mulieri beatum esse ventrem qui eum portasset respondit esse eum beatum qui servaverit verbum dei: et de signo Ionae dicens reginam austri commemorat.
XLIX. Lucernam dicens non esse sub modio poni, oculum docet simplicem esse debere.