Fuit in emendando quaedam difficultas
92
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM
XIII. | Confitentem in synagoga daemonem pellit ex homine. |
XIIII. | Socrus Petri et multorum infirmorum turba sanatur, et confessio daemonum prohibetur. |
XV. | Duabus naviculis captura piscium in verbo domini repente completis timor pavescentis Petri sociorumque eius edicitur. |
XVI. | Leproso mundato multi virtute domini curantur infirmi. |
XVII. | Paralyticum nudato tecto dimissum ante se et a peccatis et a paralysi curat. |
XVIII. | Levi, qui et Matheus, de teloneo vocatur. Murmurantes de publicanorum convivio vel de ieiunio adhibita sponsi et vestimenti ac vini novi comparatione redarguit. |
XIX. | Quaerentes de evulsione spicarum in sabbatis relato David exemplo convincit. |
XX. | In synagoga manum aridam sanat, repletis insipientia Pharisaeis. |
XXI. | Pernoctans in oratione, mane duodecim apostolos nominat: tangentes eum sanantur egroti. |
XXII. | Pauperes esurientes flentes persecutionem patientes beatos vocat, vae divitibus ac ridentibus dicens: etiam inimicos · praecipit diligendos, et percutienti vel nudanti minime resistendum. |
XXIII. | De festuca et trabe, arbore quoque bona et mala atque domo aedificanda parabolam ponit. |
XXIIII. | Centurionis servum curat, rogantibus pro eo senioribus et amicis. |
XXV. | Filius unicus viduae matris mortuus iam civitate elatus de feretro suscitatur. |
XXVI. | Regressis Iohannis nuntiis multa de eius magnitudine loquitur, et pueris sedentibus in foro generationem comparat Iudaeorum. |
XXVII. | Discumbentis domini pedes mulier lacrimis rigat, et Pharisaei cogitatio parabola duorum arguitur debitorum. |
XXVIII. | Evangelizanti domino et discipulis eius mulieres de suis dicuntur facultatibus ministrasse: parabolam quoque seminantis fructuumque proponit atque exponit. |
XXIX. | Lucernam sub vase non ponendam, et eos matrem fratresque vocandos ait qui patris fecerint voluntatem. |
XXX. | In navi dormiens excitatur a periclitantibus et tempestatem maris verbo compescit. |
XXXI. | Hominem a daemonum legione curavit, quos in porcos ire concessit |
XXXII. | Pergens ad filiam Iairi suscitandam mulierem a profluvio sanguinis salvat: resuscitatae puellae dari · praecipit manducare. |
XXXIII. | Conlatis virtutibus mittit duodecim praedicaturos, praeceptis salutaribus institutos |