tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur. 16 (207, 4.)Milites autem duxerunt eum iri atrium praetorii, et convocant totam cohortem, 17et induunt eum purpura, et inponunt ei plectentes spineam coronam, 18et coeperunt salutare eum Have rex Iudaeorum: 19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. 20 (208, 6.)Et postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum vestimentis suis, et educunt illum ut crucifigerent eum. 21 (209, 1.)Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyreneum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 (210, 1.)Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum calvariae locus. 23 (211, 4.)Et dabant ei bibere murratum vinum, et non accepit. 24 (212, 1.)Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 (213, 10.)Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. 26 (214, 1.)Et erat titulus causae eius inscriptus Rex Iudaeorum. 27 (215, 1.)Et cum eo crucifigunt duo latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 (216, 8.)Et adimpleta est scriptura quae dicit Et cum iniquis reputatus est. 29 (217, 6.)Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes Va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat: 30salvum fac temet ipsum descendens de cruce. 31 (218, 2.)Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. 32Christus rex Israhel: descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. (219, 2.)Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei. 33 (220, 2.)Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 (221, 6.)Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi heloi lama sabacthani, quod est interpretatum deus meus Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant Ecce Heliam vocat. 36 (222, 2.)Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo polum dabat ei, dicens Sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum. 37 (223, 1.)Iesus autem emissa voce magna exspiravit. 38 (224, 2.)Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 (225, 2.)Videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset, ait Vere homo hic filius dei erat. 40 (226, 10.)Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater, et Salomae, 41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. 42 (227, 1.)Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, 43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/142
Haec pagina emendata est
88
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
XV, 16 — 43.