Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/141

Haec pagina emendata est
87
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

sacerdos interrogabat eum et dicit ei Tu es Christus, filius benedicti? 62 (191, 1.)Iesus autem dixit illi Ego sum: et videbitis filium hominis a dextris sedentem virtutis et venientem cum nubibus caeli. 63 (192, 6.)Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait (193, 2.)Quid adhuc desideramus testes? 64Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 (194, 1.)Et coeperuut quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant. 66 (195, 1.)Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis, 67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait Et tu cum Iesu Nazareno eras. 68At ille negavit dicens Neque scio neque novi quid dicas. (196, 1.)Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est. 70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro Vere ex illis es: nam et Galilaeus es. 71Ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis. 72Et statim iterum gallus cantavit: (197, 2.)et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis: et coepit flere.

XV.

1 (198, 2.)Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, (199, 1.)vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2 (200, 1.)Et interrogavit eum Pilatus Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait illi Tu dicis. 3 (201, 4.)Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens Non respondis quicquam? vide in quantis te accusant. 5Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 (202, 2.)Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent. 7 (203, 4.)Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis et dixit Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 (204, 1.)Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis. 12 (205, 1.)Pilatus autem iterum respondens ait illis Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? 13At illi iterum clamaverunt Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat eis Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant Crucifige eum. 15 (206, 1.)Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban, et

XIV, 62 — XV, 15.