labores meos quum in graecis textus sacri monumentis tum in antiquissimis latinis codicibus[1]) positos existimavit, ut eum, si etiamnum in vivis esset, hanc tanti thesauri editionem boni consulturum fuisse spes esset. Quid quod mihi narravit se ipsum aliquando de nova textus hebraei editione paranda iussisse consilia iniri. Quod vero in defuncto ecclesiae catholicae principe celebrandum duxi, utinam ii penes quos in his rebus auctoritas est imitentur exsequanturque, ut quem ante haec tredecim saecula senex abbas Gregorio Magno studii sui pietatisque testem tradidit, is revera nunc pristinae veritatis vindex ex mortuis ad vivos redisse sit censendus.“
Neque vero Pium Nonum a Gregorii XVI. de bis studiis sententia abhorrere, ex iis didici quae ille manu Dominici Fioramontii, Maximo Pontifici ab Epistulis Latinis, ad me rescribi iussit die 21. Decembr. 1850. et die 4. Iunii 1851. Quum enim primum de suscepto opere ad illum scripsissem, responsum mihi sic est: „Illustrissime Domim, Domine Colendissime, Litterae Tuae duodecima die Septembris proximi datae ad Maximum Pontificem Pium IX. diligenter perlatae fuerunt, qui cum ex ipsis intellexerit studere Te maxime in publicam lucem proferre Codicem Amiatinum Hieronymianae versionis Novi Testamenti, eiusmodi studiorum genus non potuit in Te ipso non laudare.“ Post vero oblato ipso opere rescriptum est his: „Accepi nudius tertius litteras Tuas III. Kalendas Maii proximi datas, ac statim desiderio Tuo, Illustrissime Domine, sum obsequutus, quod erat de exemplari Amiatini Codicis mox a Te in lucem publicam editi Maximo Pontifici Pio IX. offerendo. Quo de munere multas sane ut Tibi persolverem gratias, mihi iniunxit Sanctitas Sua; atque ubi ex gravissimis summi pontificatus curis et occupationibus aliquid subsecivi temporis supererit, opus ipsum leget utique perlibenter. Senties hinc maiorem in modum, Illustrissime Domine, gratissimum eidem Maximo Pontifici accidisse hoc Tui erga se obsequii ac devotionis testimonium, ac propterea omnem Tibi impensius a Domino cupit et adprecatur tum animi tum corporis prosperitatem.“
Hoc Summi Pontificis Romani exemplum velim ut quam plurimi viri docti, quibus revera summo ille loco habetur, severis sequantur studiis circa codicem Amiatinum positis. Reliquis vero apud quos ipsa veritas sacri textus summo loco est, nisi qui securitatem fidei obtendant studiorum criticorum contemtui, tantus rei sacrae thesaurus per se est commendatus.
Scribebam Lipsiae pridie diem festum S. Michaelis 1853.
- ↑ ) In prolegomenis editionis Novi Testamenti meae Parisiensis coram me haec verba legit: „Libri versionis Hieronymianae manuscripti veteres inprimisque veterrimi persaepe a versione vulgata sancita ita differunt, ut vel ad graeca accedant illi ubi haec ab iisdem plane discedit, vel illi cum graecis consentiant antiquissimis ubi haec cum codicibus admodum recentibus facit. Videntur autem in magna lectionum quae putantur Hieronymianarum varietate libri brevi post Hieronymi aetatem exarati ab eius textu abesse proxime.“ Quae quum recitasset, prorsus probavit.