Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/139

Haec pagina emendata est
85
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere, me autem non semper habetis. 8 (159, 4.)Quod habuit haec fecit, praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius. 10 (160, 2.)Et Iudas Scariotis, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis. 11Qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos: et quaerebat quomodo illum oportune traderet. 12Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha? 13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis Ite in civitatem: et occurrit vobis homo laguenam aquae baiulans, sequimini eum, 14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit Ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem? 15Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum, et illic parate nobis. 16Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha. 17 (161, 4.)Vespere autem facto venit cum duodecim. 18Et discumbentibus cum eis et manducantibus ait Iesus Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. 19 (162, 1.)At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim Numquid ego? 20 (163, 2.)Qui ait illis Unus ex duodecim, qui intingit mecum in catino. 21Et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo; vae autem homini illi per quem filius hominis traditur: (164, 6.)bonum est ei si non esset natus homo ille. 22 (165, 1.)Et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis, et ait Sumite, hoc est corpus meum. 23 (166, 2.)Et accepto calice gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. 24Et ait illis Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. 25Amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno dei. 26 (167, 6.)Et hymno dicto exierunt in montem olivarum. 27 (168, 4.)Et ait Iesus Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est Percutiam pastorem, et dispargentur oves. 28 (169, 6.)Sed postea quam surrexero, praecedam vos in Galilaeam. 29 (170, 1.)Petrus autem ait ei Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. 30Et ait illi Iesus Amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac, prius quam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. 31 (171, 6.)At ille amplius loquebatur Etsi oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. 32 (172, 1.)Et veniunt in praedium cui nomen Gesemani, et ait discipulis suis Sedete hic donec orem. 33Et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannen secum, et coepit pavere et taedere. 34 (174, 4.)Et ait

XIV, 8 — 34.