Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/131

Haec pagina emendata est
77
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

exire nisi in oratione et ieiunio. 29 (93, 2.)Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire. 30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31At illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. 32 (94, 10.)Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos Quid in via tractabatis? 33 (95, 2.)At illi tacebant, siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior. 34Et residens vocavit duodecim et ait illis Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister. 35Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis 36Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: (96, 1.)et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum qui me misit. 37 (97, 8.)Respondit illi Iohannes dicens Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 36Iesus autem ait Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me. 39Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 (98, 6.)Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 41 (99, 2.)Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. 42 (100, 6.)Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, 43 (101, 10.)ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 44Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, 45ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 46Quod si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 47ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 48Omnis enim igne sallietur, et omnis victima sallietur. 49 (102, 2.)Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

X.

1 (106, 6.)Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos. 2Et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem

IX, 29 — X, 2.