Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/127

Haec pagina emendata est
73
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

ducant, tenentes traditionem seniorum, 4et a foro nisi baptizentur non comedunt: et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. 5 (71, 6.)Et interrogant eum Pharisaei et scribae Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens dixit eis Bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: 7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas praecepta hominum. 8Relinquentes enim mandata dei tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum, et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis Bene irritum facitis praeceptum dei ut traditionem vestram servetis. 10Moses enim dixit Honora patrem tuum et matrem tuam, et Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur: 11vos autem dicitis Si dixerit homo patri aut matri Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit, 12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri, 13rescindentes verbum dei per traditionem vestram quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. 14Et advocans iterum turbam dicebat illis Audite me omnes et intellegite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 (72, 6.)Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18Et ait illis Sic et vos inprudentes estis? non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, 19quia non introit in cor eius sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem: 21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22furta, avaritiae, nequitiae, dolus, inpudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem. 24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum neminem voluit scire, et non potuit latere. 25Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius habebat filia spiritum inmundum, intravit et procidit ad pedes eius: 26erat autem mulier gentilis, Syrophoenissa genere, (73, 6.)et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius. 27Qui dixit illi Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 28At illa respondit et dicit ei Utique, domine: nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. 29Et ait illi Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium de filia tua. 30 Et cum abisset domum suam, invenit

VII, 4 — 30.


10