Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/126

Haec pagina emendata est
72
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes Desertus est locus hic, et iam hora praeterivit: 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent. 37Et respondens ait illis Date eis manducare. Et dixerunt ei Euntes emamus denariis ducentis panes, et dabimus eis manducare. 38Et dicit eis Quot panes habetis? ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt Quinque, et duos pisces. 39Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit, et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes et saturati sunt: 43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum. 45 (65, 6.)Et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 (66, 2.)Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 (67, 4.)Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare, et volebat praeterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt: 50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit illis Confidite, ego sum, nolite timere. 51 (68, 6.)Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus: et plus magis intra se stupebant. 52Non enim intellexerant de panibus: erat enim cor illorum obcaecatum. 53 (69, 2.)Et cum transfretassent, pervenerunt in terram Gennesareth et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum, 55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat in vicos vel in villas aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum salvi fiebant.

VII.

1 (70, 10.)Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis, venientes ab Hierosolymis. 2Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3Pharisaei enim et omnes ludaei, nisi crebro laverint manus, non man-

VI, 36 — VII, 3.