Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/125

Haec pagina emendata est
71
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

ciatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 (54, 2.)Et dicebat eis Quocumque introieritis in domum, iilic manete donec exeatis inde. 11 (55, 2.)Et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 (56, 8.)Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent, 13et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos egrotos et sanabant. 14 (57, 2.)Et audivit Herodes rex, manifestum enim factum est nomen eius, et dicebat quia Iohannes baptista resurrexit a mortuis, et propterea inopinantur virtutes in illo. 15Alii autem dicebant quia Helias est, alii vero dicebant Propheta est quasi unus ex prophetis. 16 (58, 2.)Quo audito Herodes ait Quem ego decollavi Iohannen, hic a mortuis resurrexit. 17 (59, 2.)Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannen et vinxit eum in carcere propter Herodiadam uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam: 18dicebat enim Iohannes Herodi Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum, nec poterat: 20Herodes enim metuebat Iohannen, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 (60, 6.)Et cum dies oportunus accidisset, Herodes natalis sui caenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae: 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellae Pete a me quod vis, et dabo tibi. 23Et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Quae cum exisset, dixit matri suae Quid petam? Et illa dixit Caput Iohannis baptistae. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens Volo ut protinus des mihi · in disco caput Iohannis baptistae. 26Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare, 27sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. 29Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. 30 (61, 8.)Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. 31Et ait illis Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et rediebant multi, nec manducandi spatium habebant. 32Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestres et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 (64, 1.)Et cum

VI, 10 — 35.